Hľadaný výraz: Mud 5,8-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
8 Quid nobis profuit superbia? Aut divitiae cum iactantia quid contulerunt nobis? 9 Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens 10 et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus; 11 aut tamquam avis, quae transvolat in aere, nullum invenitur argumentum itineris, sed alarum sonitu ventus levis verberatus et scissus per vim stridoris commotis alis permeatur, et post hoc nullum signum invenitur itineris; 12 aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum: divisus aer continuo in se resolvitur, ut ignoretur transitus illius. 13 Sic et nos, nati, continuo desivimus esse et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus ”.

1

mail   print   facebook   twitter